monumenta.ch > Hieronymus > Ioannes, 15 > Psalmi, 19 > bkeCod.16.99r > 2 > sectio 9 > Iosue, 4 > Psalmi, 109 > 40 > 12 > LIBER QUINTUS. > 108 > 35 > Regum II, 2 > ad Corinthios II, 5 > 20 > Lucas, 2 > 14
Hieronymus, Hebraicae Quaestiones in Genesim, XIII <<<     >>> XV

Hieronymus, Hebraicae Quaestiones in Genesim, CAPUT XIV

1 (Vers. 3.) Et rex Bale, haec est Segor. Omnes hi consenserunt [Omnes hi consenserunt, etc. Unus aut alter codex ms. legit, hic consederunt apud vallem, etc.; sed necessario retinendum hi consenserunt; quia in Hebraeo est kol elle hhabberu, id est, omnes isti convenerunt. MARTIAN.] apud vallem Salsam, hoc est, mare Salis. Bale lingua Hebraea, κατάποσις, id est, devoratio dicitur. Tradunt igitur Hebraei, hanc eamdem in alio Scripturarum loco Salisa nominari: [Salisa nominari. Libro primo Samuelis cap. IX, 4, legimus hoc modo: Et transiit per terram , Salisa. Idem nomen Salisa occurrit in libris Regum. MARTIAN.] dicique rursum, μόσχον τριετίζουσαν, id est, vitulam [Duo Reginae mss., consternantem: vitiose. Bale autem a deducitur quod est absorbere; hincque orta Hebraeorum isthaec traditio, quae et sibi parum constat; neque enim sola civitas Zoara in Scripturis μόσχος τριετίζουσα appellatur. Theodoritus ipsum nomen Segor devorationem significare arbitratus est quaest in Gen. interrog. 70, κατάποσιν γὰρ ἡ Σηγὼρ ἑρμηνεύεται. Ipse Hieronymus in cap. XV Isai.: Appellatur, inquit, Bala, id est, absorpta, tradentibus Hebraeis, quod tertio terrae motu prostrata sit. Ipsa est quae hodie Syro sermone vocatur Zoora, Hebraeo Segor, utroque parvula.] conternantem, quod scilicet tertio motu terrae absorpta sit (I Samuel IX, 4; [Isai., XV, 5]. Et ex eo tempore, quo Sodoma et Gomorrha, Adama et Seboim divino igne subversae sunt, illa parvula nuncupetur. Siquidem Segor transfertur in parvam, quae lingua [Concinit Diodorus in Catenis Regiis mss. penes Montlauconium, ταύτην δὲ ἀλλαχοῦ ἡ γραφὴ Σώγορα καλεῖ, ὁ δὲ Σύρος Ζααρὶ καὶ Βαλὰ. Hanc alicubi Scriptura vocat Zogora, Syrus vero Zaari, et Bala.] Syra Zoara dicitur. Vallis autem Salinarum, sicut in hoc eodem libro scribitur, in qua fuerunt ante putei bituminis, post Dei iram, et sulphuris pluviam, in mare Mortuum versa est: quod a Graecis λίμνη Ἀσφαλτῖτις, id est, stagnum bituminis appellatur.
2 (Vers. 5.) Et condiderunt gigantes in Astaroth Carnaim, et gentes fortes simul cum eis: et Ominaeos in Save civitate, antequam Sodomam [Antequam Sodomam pervenirent. Absunt haec verba in contextu sacro et apud LXX. MARTIAN.] pervenirent. Quatuor reges profecti de Babylone, interfecerunt gigantes, hoc est RAPHAIM, robustos quosque [Al. quoque] Arabiae, et Zozim, in Hom, et Emim in civitate Save, quae usque hodie sic vocatur. ZUZIM autem et EMIM, terribiles et horrendi interpretantur: pro quo Septuaginta, sensum magis quam verbum ex verbo transferentes, gentes fortissimas posuerunt. Porro BAEM, pro quo dixerunt, ἅμα αὐτοῖς, hoc est cum eis, putaverunt scribi per HE, ducti elementi similitudine, cum per HETH [Hodierna vero exemplaria cum praeferunt, , atque ita non LXX solum, sed et Syrus et Samaritanus legunt, quin ipse etiam Hieronymus in sua ex Hebraeo versione, ubi cum eis interpretatur, ne opinor, a vulgo recepta lectione discederet. Nam quod cum media littera lectum sua aetate observat, ad legentis eruditionem facit. Chaldaeus tamen et Massorethae confirmant, qui quasi proprium nomen in Cham, sive in Hom vertunt.] scriptum sit. BAEM enim cum per tres litteras scribitur: si mediam HE habet, interpretatur, in eis [Interpretatur, in eis. Non videtur Hieronymus hic sibi satis constare, quia ipsemet in sua Latina translatione Bibliorum legebat baem, in eis, vel cum eis. At de his infra in Notis prolixioribus. MARTIAN.]: si autem HETH, ut in praesenti, locum significat, id est, IN HOM.
3 (Vers. 7.) Et revertentes venerunt ad fontem iudicii, haec est Cades. Per anticipationem dicitur, quod postea sic vocatum est. Significat autem locum apud Petram, qui fons iudicii nominatur: quia ibi Deus populum iudicavit. Et percusserunt omnem regionem Amalecitarum et Amorrhaeorum sedentem in Asasonthamar. Hoc oppidum est, quod nunc vocatur Engaddi, balsami et palmarum fertile. Porro Asasonthamar, in lingua nostra resonat, urbs Palmarum. Thamar quippe palma dicitur. Sciendum autem pro eo, quod post paululum sequitur: Et direxerunt contra eos aciem ad bellum in valle Salinarum, in Hebraeo haberi, in valle SEDDIM: quod Aquila interpretatur [Suspecta mihi non una de causa haec est lectio; reponi autem malim ex Reginae ms. et meo, τῶν πεινήωνων, tametsi mendose scriptum videatur pro τῶν πεινιδὶων, vel τῶν πεινῶν, illicum, quibus fere consita sunt arboribus nemora. Sic pro τῶν ἀλσῶν Theodotionis ex iisdem mss. τῶν ἀκτῶν liceat rescribere, quandoquidem amoena loca denotari testatur Hieronymus. Recole quae de Symmachi lectione simili supra annotavimus in Genes. c. II, 15.] τῶν περιπεδίνων, Theodotio, τῶν ἀλσῶν, amoena nemora significantes.
4 (Vers. 11.) Et tulerunt omnem equitatum Sodomorum et Gomorrhae. Pro equitatu in Hebraeo habet RACHUS, id est substantiam.
5 (Vers. 13.) Et qui fugerat, nuntiavit Abram transitori. Ipse vero sedebat ad quercum Mambre [Unus Reginae ms. Amorris, quemadmodum Graece in Aldino et Cotoniano ms. exemplari habetur ὁ Ἀμοῤῥίς. Sic et deinde Amari pro Amorrhaei.] Amorrhaei fratris Eschol, et fratris Aunam, qui erant coniurati Abrahae. Pro eo, quod nos posuimus, transitori, in Hebraeo scriptum est IBRI, hoc enim transitor exprimitur. Quod autem ait: apud quercum Mambre Amorrhaei, melius in Hebraeo legimus, apud quercum Mambre Amorrhaei fratris Escol: et fratris non Aunam, ut Septuaginta transtulerunt, sed Aner: ut ostenderet Mambre et Escol, et Aner Amorrhaeos atque germanos, socios fuisse Abrahae.
6 (Vers. 14.) Et persecutus est eos usque Dan. Ad Phoenicis oppidum, quod nunc Paneas dicitur. Dan autem unus e fontibus est Iordanis. Nam [Vide quae annotavimus ad epist. 78 de Mansionibus, mansion. 41 et in Ezechiel, cap. XXVII, etc.] et alter vocatur Ior, quod interpretatur ῥεῖθρον: id est, rivus. Duobus ergo fontibus, qui haud procul a se distant, in unum rivulum foederatis, Iordanis deinceps appellatur.
7 (Vers. 18.) Et Melchisedech rex Salem protulit panem et vinum, et ipse Sacerdos Dei excelsi, et benedixit ei. Quia semel opusculum nostrum, vel Quaestionum Hebraicarum, vel Traditionum congregatio est, propterea quid Hebraei de hoc sentiant, inferamus. Aiunt hunc esse [Recole epistolam 73 ad Evangelum de Melchisedech, numero praecipue 5.] Sem filium Noe: et supputantes annos vitae ipsius, ostendunt eum ad Isaac usque vixisse, omnesque primogenitos Noe donec sacerdotio fungeretur Aaron, fuisse pontifices. Porro Salem, rex Ierusalem dicitur, [Eadem, ut ex laudata epist. num. 2 constat, erat Graecorum Patrum opinio de Ierusalem nomine, ut dicerent Melchisedech hominem fuisse Chananaeum, regem urbis Hierosolymae, quae primum Salem, postea Iebus, ad extremum Ierusalem appellata sit. Quam quidem et Iosepho lib. I Antiquit. c. 10, et Theophilo ad Autolicum, aliisque ex nostris probatam, improbat paulo post ipse Hieron. satis erudite num. 7: Salem, non ut Iosephus et nostri omnes arbitrantur, est Ierusalem, nomen ex Graeco Hebraicoque collectum. quod absurdum esse peregrinae linguae mixtura demonstrat; sed oppidum iuxta Scythopolim, quod usque hodie appellatur Salem.] quae prius Salem appellabatur. Melchisedech autem beatus Apostolus ad Hebraeos (VII, 3), sine patre et matre commemorans, ad Christum refert, et per Christum ad gentium Ecclesiam. Omnis enim [Tres mss.: Omnis enim corporis gloria. Quaedam infra typographorum, ut videbantur, menda castigavimus.] capitis gloria refertur ad membra, eo quod praeputium habens, Abrahae benedixerit circumciso, et in Abraham Levi, et per Levi Aaron: de quo postea sacerdotium. Ex quo colligi vult, sacerdotium Ecclesiae habentis praeputium, benedixisse circumciso sacerdotio Synagogae. Quod autem ait: Tu es sacerdos in aeternum, secundum ordinem Melchisedech [Ps. CIX, 4]: mysterium nostrum [Mysterium nostrum, etc. Tres mss. codices legunt eodem sensu, ministerium nostrum, id est, sacerdotum qui panem et vinum offerunt in sacrificio novae Legis. MARTIAN.] in verbo ordinis significatur: nequaquam per Aaron irrationalibus victimis immolandis, sed oblato pane et vino: id est, corpore et sanguine Domini Iesu [Corpore et sanguine Domini Iesu. Apertissimus locus quo invictissime comprobatur et sacrificium altaris, et veritas corporis ac sanguinis Domini Iesu nostri in sacramento Eucharistiae. MARTIAN.].
Hieronymus HOME

bsb4610.96

Hieronymus, Hebraicae Quaestiones in Genesim, XIII <<<     >>> XV
monumenta.ch > Hieronymus > Ioannes, 15 > Psalmi, 19 > bkeCod.16.99r > 2 > sectio 9 > Iosue, 4 > Psalmi, 109 > 40 > 12 > LIBER QUINTUS. > 108 > 35 > Regum II, 2 > ad Corinthios II, 5 > 20 > Lucas, 2 > 14

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik